# Rosa Ursina 406.1-5

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 406.1 to 406.5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/406.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/406.1

PRONVNCIATVM: PRIMVM. Omnes Maculae (quamdiu durant, neque motu proprio in auersam Solis plagam auertuntur) quotidis cum Sole mane apparenter oriuntur, cumque eodem toto die conuertuntur, & vespere occum 20 bunt, neque Solem deserunt, in vlla urhis terrent parte conspectae; imo tempore eodem, visuntur vbique ab obseruatoribus diuersissimis, in locis Solaris diser usdem, progressionibus planè vniformi- 2 bus, distantis à centro, & marginibus vel aequalibus vel proportionalibus. CAP. I. Oc pronunciatum satis probatum est, toto libro priore, ex adductis tot diuersorum locorum & astronomorum obseruationibus quae Maculas aut ijsdem aut proportio 3 natis in Sole locis obseruatas, & de die in diem cum eodem exortas, atque per meridiem in occasum delatas edocent: neque sane alia probatione vlteriore indiget, quam solo aspectu, qui fieri po 40 test à quouis, die quolibet. Et licet res haec apud Astronomos omni falsitaris suspicione careat, apud eos tamen, qui vel Phaenomenon ignorant, vel vim consequentiarum inde deductarum auersan 45 tur, aliquid difficultatis subesse potuisset: vnde in praemisso libro tam frequentem, tam solidam, ex obseruationibus alienis probationem attuli: quia ex hoc nico puncto; Quod omnes & singulae 50 Maculae, ex quauis orius parte, cum Sole oriri, culminare, & occidere videantur. in eodem sub Sole loco, tempore proportio. naliter eodem, &c. ex hoc, inquam, vnico puncto, etiamsi alia non darentur, 55 Cap. I. II. prout dantur plurima, Maculę omnes irrefragabiliter supra Lunam, tutamque Lunae sphaeram eleuantur: id quod euidentissimè, atque ipso factu demonstratur, ex qualibet eclipsi Solis, quae cum nil aliud sit, quam radiorum solarium Lunae interjectu occultatios certum est, etiam Macularum inter nos, & Solem oppositione, a liud nil, quam varias radiorum ipsius intercisiones fieri. Quare sicut nulla Solis Eclipsis ab interpositione Lunae caussata, vel in eodem loco Solis è diuersis terrae regionibus, vel ex omni hemisphaerij terreni luminaribus coniunctus subiecti plaga, si mul spectatur: ita, si Maculae etiam in ipsam Lunaris sphaerae crassitiem, quocunque modo imponaturi neque in eodem loco So, neque ex quauis terrae oppositae regione simul cernentur: sed qui sunt orientalissimi, ijs Maculę solares occidentaliores, qui sunt occidentalissimi, ijs caedem fient orientaliores, qui sunt respectu Solis Australes, videbunt septentrionaliores, qui medij, loco Solis medio: sicut fit in Eclipsi Solis integra, quam ij soli totam vident, qui intra superficiem conicam vmbrae con listunt; reliqui omnes totam obscurationem Solis non cernunt; sed partem Solis versus verticem ab omni occultatione liberam, plus vel minus, prout in terra, a loco Solis magis, vel minus absunt; de quo argumento, plura ex professu dicentur inferius.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
