# Rosa Ursina 407

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/407
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/407

Quod si quis obijciat Epicyclos planetarum, & dicat illorum motus definiri à partibus circulorum superioribus, a 5 deoque & de motu Macularum idem statuendum, cum per modum Epicyclorum circa Solem voluantur. Respondeo, An & quomodo Maculae circa centrum Solis girentur; vtrum ge homocentrice, an excentrice, vtrum in Epicyclis an secus circumeant, nunc quidem non agitari, discutiendum postea, hoc certum esse. Primò, Nullum planetam ab Astronomis statui ab ortu in occasum, vel ab oc casu in ortum moueri, nisi in hemisphaerio patente, atque supra horizontem consideratum. Secundò, Nullum planetam in Epicyclo delatum, denominari vel tantum à parte sphaerae superiore, vel tantum ab inferiore circumuolui, sed ab vtraque, & hoc ideo, quod in hemisphaerio patulo, planeta aeque mobilis videatur in Epicycli superiore, atque inferiore parte: vnde Astronomi non habebant maiorem rationem, motum illum definiendi ab ortu in occasum, quam ab hoc in ortum; erge prudentissime ab vtroque in vtrumque diuisim. Vnde si argumentum hoc mul tum efficiet, id vnum obtinebit, vt Maculae dicantur infra Solem ferri ab ortu in occasum, supra, ab occasu in ortum. Si tamen simpliciter denominandus esset ca 15

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
