Latin
41.1 to 41.3
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 41.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
Minor constar è Tabula Apellis continuata seu Rosa Vrsina explicata; &ex Historia Censoris &c. Patet ergo Conclusio. Et sic maneat primum Minoris membrum ostensum, quod erat: Ea quae Phaenameno huic Solari essentialiter conuentis, in sua Historia non habes Censor. id quoc erat demonstandum. Secundum; quod scilicet huiusmodi huic Phaenomeno essentialia Apelles habeat in sua Tabula continuata, occasione primi videri posset satis ostensum, &ipsum experimentum in lectione sequentium cuilibet persuadebit; nihilominus hic aliqua ad maiorem confirmationem libet addere. Etenim anno 1611, Apelles primae suae Tabulae rudimenta posuit, &lineamentorum adumbrationes quasdam spectatum proposuit, interim ex anno in annum hucusque in hunc annum 1627. in um Fauni hunc Mensem, qui est suam eandem hunc diem Tabulam continuauit, obseruando, examinando, disponendo, &perpoliendo, tandemque fere absoluendo; tametsi vltima manus non sit amota ab illa penitus: nam sunt nonnulla adhuc subtilioris penicilli industriam expectantia: mirum enim quàm forax nouarum speculationum sit hoc Phęnomenon. In hac itaque sua inchoara, cotinuata, atque aliquaterus absoluta Tabu la, praedicta omnia habet Apelles, in inchoata, multa facto, multa virtute atque implicites in continuata per obseruationes radicaliter; in absoluta expresse &formaliter. Nam licet in editis videatur inclinasse in motum rectilineum Eclipticae parallelum, renitentibus ramen nonnihil obseruationum suarum prototypis, (prout cuilibet perenti obseruationum auctographa exhibita fidem euidentem facient;) id caute, &non sine oppositi formidine fecit, vnde sese semper in huc &alijs non paucis, ad vlteriora examina, &pusteriora obseruanda reiecit, &sic locum turo receptui reliquum fecit, neque vllum repagulum vel sibi vel veritati obtrusit, quod factum vtique fuisset si hęc dubie uccurrentia, per vim in Sedem Verita tis tanquam certa intrudendo, doctis obtrusisset &ex temeraria pręsidentia, ad hotum errorum propalatorem Solem ipsum, totiusque Apelles in sua Tabula Motum apparente Ma cularum riusque ad Eclipticam situm, nunquam pro certo decidit sed semper in obseruationes &discussi ones futuras reseruauit.