Latin
415.1 to 415.3
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 415.1-3
Unproofread scanNot analysed yet
10 riam conuexam concentrantur, &inde sensim facta intersectione, in conum inuersum didu cuntur, basinque illius radiosam post lentem cauam in chartam proijciunt, &circulum lucidum depingunt. Visibilis ergo iste Solis cir 15 culus, qui discus, orbis, superficies, facies, vel vultus Solis aspectabilis ab omnibus passim asseritur, à me, propositi mei ratione Horizon Solaris appellatur, quatenus ipse omne id quod in Sole videndum 20 est, suo gremio complectitur, &quidquid extra ipsum est, in Sole minimè spectatur; deinde quia penes ipsum ortus &occasus Macularum dignoscitur; tandem quia in ipso omnia quodammodo visuntur, pro 25 ijciuntur enim in ipsum omnia, &in eius plano examinantur: &c. hinc merito nomen horizontis &Finitoris sibi vendicauit. Pronunciatum autem satis est probatum 30 &stabilitum tot annorum diligentissimis inuestigationibus; tot allatis lib. priore accuratis obseruationibus tot denique conspiratis Astronomorum sententijs. Cum. n. nonnulli lectione Apellis mei, perperam intellecti, sibi persuasissent, Maculas Solis à me veluti Lunulas extra Solem fuisse conspectas, idque à me assertum esse; omnes in obseruando neruos intenderunt, id experimentis deprehendere: quod cum obtinere nequiuissent, scriptis suis testati sunt, extra Solem de hoc Phaenomeno nil penitus animaduerti: de quo ego nunquam dubitaui: si quid autem de Maculis ranquam extra Solem circumlatis disputaui non id praestiti ex eo capite, quod illas extra Solem oculis aspicerem, sed quod aliunde ex apparente inęqualitate motus, deprehensa nonnulla argumenta per mo dum dubitantis potius, quam certo affirmantis, afferrem. Vnde si è Maculis, lucis solaris reflexione illustribus lunulas feci, id ex suppositione, (si nimirum extra Bolem circumferentur) non absolutè à me assertum fuit. II. Nunc autem dum hoc Phaenomenon tracto, &obseruata discutio, in hanc rem singularissimè attentus fui, si quo modo illo possibili, vel Maculam vel Faculam aliquam insignem, siue ortiuam siue occiduam extra perimetrum horizontis aspicerem.