Latin
LIBER I. Cap. IX
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 42
Unproofread scanNot analysed yet
Censor non gaudet Phae momeni Solaris inuenti Titulo. inesse censendum est, in qua inerant obseruationes ex arte productae, in quibus id virtute continebatur, &quia ad illud ipsae oties prouocarunt. est enim vnam eademque Tabula, vna eademque pictura, sed continuata. Sicut autem prima picturarum lineamenta ordinariè crassiuscula, neque multum concinna, aut eleganti propor tione inter se connexa exarantur; superuenientibus deinde coloribus, atque artificiosa luminum vmbrarumque mixtura, quae videbantur inconcinna, imo extra lineam excurrentia, penitus obliterantur: sit nemo mirabitur, si Tabula Apellaea nunc multò venustior prodeat, vt in alteram quodammodo abijsse videri possit effigiem; haec enim natura picturae est, vt quamuis ex delineationibus primis omnia prodeant, ipsae tamen in absoluta imagine vix nisi ab oculatioribus aduertantur, quod &plantis solenne est, in quibus radices, vnde initium &vigor, latent, dum reliqua ex illis enata in lucem prodeunt &spectantur. Quidquid igitur in tertio, &quarto Rosae Vrlinae plantario efflorescit, id totum Tabulae Apellis continuatae acceorum refertur, illic enim promittitur, &promissum hic exhibetur. Igitur illi adscribendus est Motus Macularum Solarium, è parte rei nunquam rectilineus, sed semper curuilineus inuentus, Eclipticae nunquam parallelus: neque omnium Macularum inter sese parallelus: neque aequalis, sed vna altera saepe velocior: &quod Soli omnes insunt; &transitus sub Sole inęqualis &c. Et hęc ad probationem Minoris primi syllogisimi dixisse sufficiat, quae erat; Ea quae Phaenomeno huic Solari esentialiter conueniunt, in sua Tabula huusque continuata habet Apelles. Patet ergo illius Conclusio quae erat: Ergo neque Apelles suam Tabulam à Censore transtulit, neque Censor Inuentoris Phaenomeni huius Solaris praerogatium dignus est. Id quod erat demonstrandum. Si quid tibi Amice Lector occurrit, quod contra dicta facere videatur, sustine ad finem vsque Capitis sequentis. II. EX APELLIS TABVLA ET HISTOria Censoris, Phaenomenoque Solis in eis descripto, eadem quae prius probantur, &principales Censoris errores circa hoc Phaenomenum indicuntur. CAP. On tam est animus, hic aduersarium inuadere, quàm me ab illius iniurijs tutari.