Latin
COROLLARIVM I
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 421-2
Unproofread scanNot analysed yet
COROLLARIVM I. Maculae non feruntur in orbibus Ex 40 centricis sub Sole, alioqui aliquando es ent retrogradae; quod tamen non fit. uod autem retrogradae essent, constat x eo, quod Latitudine apparenti Soem non egrediantur, sed zona certa 45 coerceantur: deinde ex eo, quod ad senum spatio temporis aliquanto, recto ferè itinere ferantur, vnde necesse est, illarum planum non esse multum inclinatum, sed quasi erectum ad circulum sola 50 rem, ita vt axis oculi, &Maculae parallelus sint in eodem veluti plano, ad horizontem solarem recto: vnde quado talis Macula, in sui circuli superiore parte feretur, Solem non excedet in Boream, vel Austrum: 55 II. 1 ergo videbitur sub Sole retrograda, quod tamen est falsum. Non igitur feruntur Maculae sub Sole in Orbibus Excentricis. id quod erat propositum. COROLLARIVM II. Maculae non feruntur in vllis orbibus Epicyclis, seu sub Sole, seu circa Solem idque siue in Excentricis, siue in homo centricis. Quia easdem affectiones multo magis subirent, quas modo in Corol lario praecedente explicauimus, &exturpauimus. Circumferentur enim isti Epicycli, in alijs quibusdam sub Sole, aut circa eundem, aut homocentricis, aut excentricis, aut quibuscunque tandem circulis: qui Epicycli sub Sole Maculas sepe in ortum retrorquerent &c. quand tum repugnet Phaenomeno, non est alserendum. Igitur Maculae non circumferuntur in vllis orbibus Epicyclaribus, seu sub Sole, seu circa Solem. id quod erat demonstrandum. PRONFNCIATVM QVINTVM. Omnium Macularum itinera tempore todem apparent generit, &situs eiusdem, caeteris parihus. CAP. IX. JOlo dicere, si vnius Maculae iter est rectilineum, etiam aliarum esse, tempore eodem, si vnius est curuilineum, etiam aliarum esse curuilinea, tempore eodem. Addo caereris paribus, quia sunt quaedam, quae nonnullam disparitatem afferunt, vti suis locis, in progressu me monente, benignus Lector, satis intelliget. Per tempus idem, non est intelligendus cursus Maculae totus, cum cursu alterius Maculae toto aliquando, &alicu pi concurrens; sed omnino stricte, &rigidè est intelligenda vox temporis: secundum dies, &tempus sensibiliter idem obseruandi: sic, vt qua die, quo tempoe, Macula quaecunque in Sole, &circulo obseruatorio annotata incesserit via rectilinea, eadem die &tempore, aliae quaecunque similia itinera describant: neque vlla procedat tramite flexo, dum aliae recto; aut rectilineo, dum aliae perficiant II. ficiant arcuatum.