# Rosa Ursina 421

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, COROLLARIVM IV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/421
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/421

Et qui ab Obseruatore fideli plus exigit, semetipsum Obseruatorem const tuat, oportet; qui tamen, vt alijs 15 omnibus, sibi tamen, ne sic quidem satisfaciet: nam ad persuadendum sibi, praeter nudas obseruationes suas, nihil afferet. Aut ergo negandum totum Phaenomenon, vniuersaeque Astronotulae 20 va ledicendum, uinisque sensitum cognitio penitus profliganda; contra omnem sensum, & rationem, nec non verae Philosophiae praxim: aut, quod verissimum; standum est tandem aliquibus obseruatis primis. Qualia si non agnoscis mea, fac vt habeamus tua: quae si accuratione fideque debita pertractata fuerint, à meis deflexura, minime crediderim. Si deflexerint, non aegie feres, si plus credidero meis, quam auis: nam quae quis alijs facit, vt eadem sibi fiant, ipso facto suadet. Ex hoc Pronunciato constant sequentia Corollaria.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
