Latin
432.6 to 432.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 432.6-7
Unproofread scanNot analysed yet
Septima. Postquam vero Maculę cur su suo Aequilibrium vernum assecutae sunt, in eodem ad sensum non diu haerent, quod ad declinationem, &punctorum ortiuorum atque occiduorum mutationem spec tar; nam curuitatem sensibiliter eandem diu retinent; sicut in itinere rectilineo, in quo multos dies absque norabili saltem decliuationis &locorum orientalium atque occidentalium, variatione perstant, imo neque à sensibili rectitudine tam cito deciscunt; at vero Aequilibrij sunt imparientissimae, ab eoque intra dici spatium sese, quantum ego hactenus animaduertere potui, eijciunt; &exinde iter suum continuo ex oriente Aquilonari in Austrum dirigunt, ab octauo quodammodo Martij die, per menses tres ad octauum circiter lunij, eodem prorsus modo à curuitate in rectitudinem aestiuam decrescentes, quo contorquebantur à rectitudine brumali in curuitatem vernam. Quae augmenta &decrementa non aequalibus sed inaequalibus at regularibus &proportionalibus ad sensum interuallis &temporibus fiunt. Itaque sub vniusmodi arcuum ad plagas, &polos eosdem situ &habitudine, dum videlicet, omnes cursus sunt conuexi in boream, concaui in austrum, duas tenden tias subcontrarias instituunt, vnam Tendentia Hotum ab priis Aubrandi, veruus occidenlem boreasem