# Rosa Ursina 432.6-7

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 432.6 to 432.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.6
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/432.6

Septima. Postquam vero Maculę cur su suo Aequilibrium vernum assecutae sunt, in eodem ad sensum non diu haerent, quod ad declinationem, & punctorum ortiuorum atque occiduorum mutationem spec tar; nam curuitatem sensibiliter eandem diu retinent; sicut in itinere rectilineo, in quo multos dies absque norabili saltem decliuationis & locorum orientalium atque occidentalium, variatione perstant, imo neque à sensibili rectitudine tam cito deciscunt; at vero Aequilibrij sunt imparientissimae, ab eoque intra dici spatium sese, quantum ego hactenus animaduertere potui, eijciunt; & exinde iter suum continuo ex oriente Aquilonari in Austrum dirigunt, ab octauo quodammodo Martij die, per menses tres ad octauum circiter lunij, eodem prorsus modo à curuitate in rectitudinem aestiuam decrescentes, quo contorquebantur à rectitudine brumali in curuitatem vernam. Quae augmenta & decrementa non aequalibus sed inaequalibus at regularibus & proportionalibus ad sensum interuallis & temporibus fiunt. Itaque sub vniusmodi arcuum ad plagas, & polos eosdem situ & habitudine, dum videlicet, omnes cursus sunt conuexi in boream, concaui in austrum, duas tenden tias subcontrarias instituunt, vnam Tendentia Hotum ab priis Aubrandi, veruus occidenlem boreasem

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
