Latin
441.5 to 441.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 441.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
constat igitur ex obseruatione, si Maculę in Solis superficie ordinato motu circumferri ponantur, spatia diurna norizonti vicina, esse maiora medijs, &c. Eadem &multo amplius reperies in semicirculo K in L, Maculę b. Vbi Arcus vtrinque vel ce, vel de in ortu; vel no, &op, ad occasum, erunt maiores arcubus iK. KI. Im, medijs. tametsi sculptoris incuria arcus D p. aliquanto sit factus minor, sicut e C, pauillo maior aequo. Sed his non obstantibus; nihilominus id quod in pronunciato dixi, egregie cernitur. Omnes MaQuod autem hic, exempli caussa cula itinera ostendi, in Maculis duabus a, &b, rectilinea ad verum esse scias, in Maculis omdescribentes nibus iter sensibiliter rectilineum de tandem, sumscribentibus, anno &tempore quoner prae se ferus inaiis. Nam Macula a, pertinet ad No qualitatem. uembrem anni 162 6. Macula vero b, ad Maium &lunium anni 1627. Et quod in hisce duobus, hoc ego annis pręteritis omnibus expertus sum hoc alij vna mecum, licet non aduertentes; nam eadem insunt cursui rectilineo cuicunque, per Telioscopium rectè obseruato, eadem deprehendent obseruatores seduli temporibus futuris. Nunc animum &stilum ad cursus arcuatos conuertamus &an eadem affectione sint pręditi ex obseruatis inspiciamus.