# Rosa Ursina 441.5-7

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 441.5 to 441.7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/441.5

constat igitur ex obseruatione, si Maculę in Solis superficie ordinato motu circumferri ponantur, spatia diurna norizonti vicina, esse maiora medijs, &c. Eadem & multo amplius reperies in semicirculo K in L, Maculę b. Vbi Arcus vtrinque vel ce, vel de in ortu; vel no, & op, ad occasum, erunt maiores arcubus iK. KI. Im, medijs. tametsi sculptoris incuria arcus D p. aliquanto sit factus minor, sicut e C, pauillo maior aequo. Sed his non obstantibus; nihilominus id quod in pronunciato dixi, egregie cernitur. Omnes MaQuod autem hic, exempli caussa cula itinera ostendi, in Maculis duabus a, & b, rectilinea ad verum esse scias, in Maculis omdescribentes nibus iter sensibiliter rectilineum de tandem, sumscribentibus, anno & tempore quoner prae se ferus inaiis. Nam Macula a, pertinet ad No qualitatem. uembrem anni 162 6. Macula vero b, ad Maium & lunium anni 1627. Et quod in hisce duobus, hoc ego annis pręteritis omnibus expertus sum hoc alij vna mecum, licet non aduertentes; nam eadem insunt cursui rectilineo cuicunque, per Telioscopium rectè obseruato, eadem deprehendent obseruatores seduli temporibus futuris. Nunc animum & stilum ad cursus arcuatos conuertamus & an eadem affectione sint pręditi ex obseruatis inspiciamus.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
