# Rosa Ursina 447-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, DIFFICVLTAS III. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/447-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/447-2

DIFFICVLTAS III. Omnium totius Phaenomeni solaris Apparentia Apparentiarum nulla est, quae Maculabat, viderum ad Solem parallax in ita plausibilitur Maruter insinuet, ita verosimiliter suadeat, larum Parallaxiu ad sicut ista. Quandoquidem omnia quae tolem cum in Parallaxi deberent contingere, hic estituere. uenire fortasse videantur; certe quae hic accidunt, in Parallaxin pulcherrimè quadrant. Etenim si Macularum paral- 55 II. laxis in hoc negotio esset, ea vtique circa horizontem semper maxima, & circa culminationem minima fieret, & ab horizonte discedendo deficeret, accedendo augeretur. Haec autem omnia insunt huic Apparentiae: nam arcus & interualla diurna horizontalia orientem versus, sunt maxima, deinde versus summum seu medium Solem sensim decrecunt, & in summitate circa centrum sunt minima, tum rursus versus Horizontem occiduum diminuuntur. Ergo hanc apparentiam in Parallax in referendam, facile sibi persuadeat, qui penitiorem vtriusque notitiam vel ignoret, vel acquirere subterfugeat. Verum enim vero, cui & huius Phaenomeni natura intimius perspecta, & Parallexeos ratio pensiculatius discussa fuerit, is in omnia alia potius abibit, quam, vt in Parallexeos censum hanc, de qua agimus, apparentiam admittat. Nam primo. Vbi parallaxis intercedit, illic res parallaxi obnoxia simul & semel è diuersis regionibus conspecta, in diuersis caeli locis apparet, & Macula quidem eadem, quamcunque Solis plagam occupet, orientalioribus occidentalior, occidentarioribus orientalior apparebit, id quod hic nunquam sit; sed semper omnes totius orbis obseruatores, candem eodem tempore Maculam, in eodem Solis loco contemplantur. Igitur haec apparentia non est parallaxibus accensenda, Secundo. Si haec apparentia parallaxis esset, idem ex eodem loco obseruator eandem Maculam sub ortum Solis magis orientalem, sub occasum magis occidentalem reperiret, quam regularis & ordinarius motus pateretur: sed hoc nunquam in hoc Phaenomeno contingit, teste experientia. Ergo apparentia haec, parallaxis non est Sequela maioris est euidens, quia oriente Sole, idem obseruatoris locus est occidentalissimus, vnde Macula parallax in passa plus aequo in ortum sub Sole reijceretur occidente autem Sole, idem locus fit eiusdem Solis intuitu orientalissimus; vnde Macula visa si parallaxi subiecta est, solito plus in partes Solis occidentales improijceretur. Quorum neutrum cum fiat, patet hic parallaxin nullam interuenire. Similia posmen, ludicris machinis, & puerilibus possent afferri, de Parallaxi latitudinis. crepitaculis, & se & alios fallant; operae Tertiò.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
