Latin
PRONVNCIAT. DVODECIMVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 451
Unproofread scanNot analysed yet
PRONVNCIAT. DVODECIMVM Praedicta apparentia, id est, interuallorum diurnorum circa harizan- 1 tem indior debito amplificatio, minor circa medium, adeoque distantiarum diurnarum in cursibus quos Maculae conficiunt stata inaequaliras, cateris paribus deprehensa prouenit à sola Refractionis inaqualitate, quam lentes Telioscopii in transmissam Solis speciem in ducunt. CAP. XXIII. AEC vna res est, quae Phaenomeni solaris sollerti indagatori, laboris &molestiae non parum creat: etenim quam vsus &effectus Tubi Optici passim est ohuius; tam modus, ratio &caussa ipsius abstrusa, &à communi hominum intelligentia remota videtur esse, Certum est, duo maxima à Telioscolio mortalibus beneficia praestari; alerum vt res paruae, in aspectum sub maxima quantitate producantur: alterum, vt eaedem malignè prius conspectae, distinctè &acutè cernantur, &quod amplius instrumenti praerogatiuam commendat, cum ocularia reliqua aut solis miopibus, aut solis presbytis, &singula ferme singulis inseruiant; hoc specillum ita affectum est, vt omni oculo, dummodo sanus sit, vtiliter accommodari, omni o piecto applicari possit, tam vicino quam remoto, tam lata quam globoa pupilla praedito; idque sola contra ctione &diductione: nam Miopes contrahunt, vbi presbytę diducunt Telioscopium, &vtrique obiectum idem acute distinguunt. Ad obiecta vicina XXIII. II. vtrique diducunt, ad remota ijdem contrahunt pro suo quisque humore, &in re bene peruidenda omnes voti compotes fiunt; gaudentque rem quasi praesentem manu palpare, quam visu libero neque assequi licuerat. Haec inquam omnes experiuntur, &à Telioscopij lentibus miro quodam artificio confici haud ignorant, &corrogatione atque prorogatione varia euenire vident, caussam tamen &modum intimum suspiciunt potius quam perpiciunt; &in lentibus residere apud omnes compertum est, modus autem &artis cum natura ingeniosa compositio plerosque fugit. De qua re licet multis egerim in Libro Secundo, &in Sole Elliptico, nec non refractionibus Caelestibus, hic tamen compendio quaedam ob Oculos ponam, vt ardenti Lectoris desiderio aliquatenus obsecundem.