# Rosa Ursina 451

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PRONVNCIAT. DVODECIMVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/451
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/451

PRONVNCIAT. DVODECIMVM Praedicta apparentia, id est, interuallorum diurnorum circa harizan- 1 tem indior debito amplificatio, minor circa medium, adeoque distantiarum diurnarum in cursibus quos Maculae conficiunt stata inaequaliras, cateris paribus deprehensa prouenit à sola Refractionis inaqualitate, quam lentes Telioscopii in transmissam Solis speciem in ducunt. CAP. XXIII. AEC vna res est, quae Phaenomeni solaris sollerti indagatori, laboris & molestiae non parum creat: etenim quam vsus & effectus Tubi Optici passim est ohuius; tam modus, ratio & caussa ipsius abstrusa, & à communi hominum intelligentia remota videtur esse, Certum est, duo maxima à Telioscolio mortalibus beneficia praestari; alerum vt res paruae, in aspectum sub maxima quantitate producantur: alterum, vt eaedem malignè prius conspectae, distinctè & acutè cernantur, & quod amplius instrumenti praerogatiuam commendat, cum ocularia reliqua aut solis miopibus, aut solis presbytis, & singula ferme singulis inseruiant; hoc specillum ita affectum est, vt omni oculo, dummodo sanus sit, vtiliter accommodari, omni o piecto applicari possit, tam vicino quam remoto, tam lata quam globoa pupilla praedito; idque sola contra ctione & diductione: nam Miopes contrahunt, vbi presbytę diducunt Telioscopium, & vtrique obiectum idem acute distinguunt. Ad obiecta vicina XXIII. II. vtrique diducunt, ad remota ijdem contrahunt pro suo quisque humore, & in re bene peruidenda omnes voti compotes fiunt; gaudentque rem quasi praesentem manu palpare, quam visu libero neque assequi licuerat. Haec inquam omnes experiuntur, & à Telioscopij lentibus miro quodam artificio confici haud ignorant, & corrogatione atque prorogatione varia euenire vident, caussam tamen & modum intimum suspiciunt potius quam perpiciunt; & in lentibus residere apud omnes compertum est, modus autem & artis cum natura ingeniosa compositio plerosque fugit. De qua re licet multis egerim in Libro Secundo, & in Sole Elliptico, nec non refractionibus Caelestibus, hic tamen compendio quaedam ob Oculos ponam, vt ardenti Lectoris desiderio aliquatenus obsecundem.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
