Latin
453.9 to 453.12
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 453.9-12
Unproofread scanNot analysed yet
Quia quo magis distant, hoc obliquius, quo minus hoc rectius superficiem incidentiae feriunt. Duodecimo. Superficies aurem incidentiae, est superficies Medij seu diaphani sequentis, in quam radij incidentiae affluunt, &semper est simul cum superficie vltima Medij antece dentis; licet non vna &eadem sed omnino distincta, nam media refractoria ordinariè non sunt continua, sed contigua plerumque. Addo hanc limitationem propter tractus vndosos in materia lentium vtique continua repertos: &multas alias experientias, hic minime ventilandas. Decimotertio. Superficies seu plaium refractionis est id, in quo insunt, 40 radius incidentiae, perpendicularis incidentiae, linea refractionis, &Cathatus à puncto visibili in superficiem diaphani secundi deducta. Hoc refractionis planum non est superficies de facto in actum reducta, vt existat discretum instar superficiei incidentiae, sed est superficies continuans &copulans, intellectu comprehensa, &lenti alijsque medijs immersa, natura autem nota. Decimoquarto. Superficies seu planum refractionis, in nostro casu, semper transit per circulum maximum illius sphaerae, cuius leus segmentur 55 II. exilit; seu fortasse clarius; Lentis &plai refractionis communis sectio, est segnentum circuli maximi illius sphaerae à qua lens desumpta est. Et patet ex O, quia planum refractionis, semperest ad sphęricam lentis superficiem erctum, eo quod in ipso semper iaceat tan linea perpendicularis ad quam vel à qua fit refractio, quam Cathetus pradicta. &c. Decimoquintò. Punctum à quo Catheus in superficiem medij secundi deduntur, est ipsum obiecti visualis punctum primum &immediatum; in medie verò secundo &sequentibus, si o rurdem continuatio fiat, Cathetus initium sumit à puncto incidentiae seu refractionis, &progreditur ad medium sccuens, &sic semper, donec ad vlimum incidentiae punctum perueniatur. His ex vnanimi Opticorum doctrina praemissis &intellectis; quanquam refractionem ex instituto tractare nec animus neque tempus modo fert, &n prioribus iam multa sunt dicta; nihilominus tamen hic quaedam ex praxi magis quam Theoria, attexere necessarium duxi.