# Rosa Ursina 465.5-6

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 465.5 to 465.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/465.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/465.5

in hoc etiam obseruationes cum dicto experimento conueniunt, quod semper, si per arcum circuli obseruatorij diurno segmento centrali respondentem, totum semicirculum, vel ipsius quadrantem mensuro, plus inuenio temporis (vt aliquoties dixi) & morae quam ex parte rei debet reperiri: si vero idem praesto per arcum horizonti proximum, minus acquito. Quare? quia minor arcus diurnus, saepius inuenitur in circulo obseruatorio eodem, quam arcus diurnus maior. Ex arcuum autem differentia arguitur refractionem inaequalitas & illarum differentia obtinetur. Per arcus autem diurnos, intelligo tales arcus qui spatio viginti quattuor norarum decurruntur a Macula in superficie Solis, & interuallo itinerario tanti temporis, in circulo obseruatorio, post legitimè factam obseruationum digestionem respondent. Interuallum verò itinerarium diurnum, est centri Maculae in circulo obseruatorio distantia seu progressio apparens, diurna, tempore viginti quattuor horarum designata: & per expositiones legitimas, in chordas arcuum diurnorum redacta. de quibus reductionibus nunc passim edisserui in prioribus. II. centro distantia, lentes tubi in refrin Refracta num defigendo excedant circa margines, quan

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
