Latin
ANTITHESES
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 48
Unproofread scanNot analysed yet
Quod autem haec impossibilia 15 omnia &singula ex mente &sententia, itque praxi Censoris sequantur, est euidens; quia ipse ponit omnium parallelorum vnicum axem, in circulo Solari per centrum C ad Eclipticam AB, rectum &20 immobilem; omnes deinde motus Macularum eidem parallelos; vnde necesse est eosdem vnica linea recta in Solis circulum proijci, ideoque si quarundam Macularum à centro C distantiae bre- 25 uissimae sint aequales, necessario infertur ipsas in eodem parallelo ferri. Vnde omnium dictorum aequalitates rectè inferuntur, quia distantiae C d, &Ce, per quas Maculae, a, b, &C in eadem Boreali plaga cucurrerunt, inter se sunt repertae aequales. Decimò, In cursibus Macularum curuilineis erga centrum conuexis, qualis est ad a, semper assumetur conuersionis periodicae diameter aequo maior. quod est absurdissimum. Nam secundum praxim, &doctrinam Censoris, curriculi a aa, inuenitur diameter bdb, quae maior est quàm chorda aia; haec autem maior est, quam vera huius curriculi diameter: igitur bdb multò maior eadem. Vndecimo, In ijsdem curriculis reperitur periodice reuolutionis ambitus, multò maior aequos id quod est absurdissimum. Sequitur ex priore. ad maiorem enim diametrum describitur maior circumferentia. Duodecimò, In ijsdem omnibus, reperitur necessario longior quàm par sit duratio. Sequitur ex priore, vbi enim maior ambitus circuli assumitur, si mensuretur is interuallo diurno circuli minoris, vtique saepius illud continebit quàm 55 II. minor, duratio igitur iusto fiet maior &c. quod est longè absurdissimum. Decimoterriò, In cursibus Macularum curuilineis ad centrum concauis semper inuenietur diameter aequo minor, Quod est absordissimum.