# Rosa Ursina 483.5-6

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 483.5 to 483.6. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/483.5

Dices primo, Etiamsi Maculae ad aspectum ita gracilescant, vt arcus in uperficie Solis illarum gracilitati respundens, sit ad sensum illi poene aequalis, qui totius Maculae amplitudini, siue in latum siue in longum in medio commensuratur, tamen adhuc non sequitur, ex hac diminutione apparenti, Maculas in Solem intrudendas, quia illa Macularum apparens attenuatio, potest euenire è laterali Solis urradiatione, in quam dum oculus, spectante ad horizuntem Macula, incurrit, superficies illa ex obliquo conspecta ad visum imminuitur, tametsi extra Solem Macula incedat, &c. Ad hanc, speciosam obiectionem re spondeo, Primo, Vbicunque sit Macula, si circa Solem caeteris paribus, obambulet, ex eo quod facie ad Solem conuersa plenissimè illustretur, nec imminui, nec augeri oppositam partem non illustratam, quae, vti dixi, caereris paribus, non fit minor, quando Macula circa horizontem, non maior, quando circa culmen versatur, sed eadem inuariata magnitudine manet; neque pars ad Solem conuersa, maior aut minor existit in meridie quam in ortu aut occasu: sed non illustrata ad visum nostrum variatur, non augmentatione vera, aut diminutione, sed apparenti, idque propterea, quod Macula circa centrum Solis homocentricè gyretur, per quam gyrationem solam sit, vt minor compareat in horizonte, atque extra, secundum partem à Sole auersam: II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
