# Rosa Ursina 49

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, ANTITHESES. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/49
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/49

Vt videre est in cursu CCC, cuius tangens feg, inuenta est diameter minor chorda C he, quae tamen adhuc minor est diametro vera eiusdem circuli cce, igitur fdg, multo minor est diametro eadem. Quia quod minus est minore, multo magis minus est maiore. Decimoquartò. In cursibus ijsdem, eâdem via. Censorina elicitur integrae lationis perimeter debito minor. Quod est maximum absurdum, deducitur ex antecedente. nam minor diameter exigit minorem peripheriam. Decimoquinto, Via eadem Censorina, inducitur in Cursus eosdem duratio minor iusto: quia mensura durationis, iusto minor assumitur. Et hec rursus inter maxime absurda est annumerandum. Decimosexto, Via Censorina, in Cursibus ad sensum rectilineis, diametri, lentium refractione, semper iusto sunt maiores. semper peripheriae iusto maiores fiunt. semper duratio aequo amplior eruitur. semper mensura magnitudinis & durationis nimis parua adhibetur. Quae omuta & singula absurditates disciplinis Mathematicis indignissimas continent In exemplis elucescet euidentia. Quis enim cursus a a a ex obseruatione & accurata obseruationum digestione inuentus est eo ad Eclipticam AB situ, quo hic in schemate repraesentatur, nimirum dexu curuilineo ad centrum C conuexo, aequitur necessario, si duae extremae & marginales stationes Maculae a, orientalissima ex parte A, & occidentalissima ex parte B, à centro C aequaliter remotae, connectantur recta linea aia, hanc lineam totam casuram extra totum iter cuiuilineum a a a, in circulum Solarem proiectum, & hoc totum casurum inter Eclipticam AB, atque dictam a ia. Quare perpendiculares CI, secabit tam rectam ara, in 1, quàm arcum itinerarium ad a, in d, bitariam; eritque recta Cd, minor quàm recta Ci, ideoque ducta tangens bdb, per punctum d, erit maior quàm chorda a 12. quapropter si rectae ia, ex centro C, abscindatur aequalis CD, & semissi dib itidem aequalis CE, atque ad interualla describantur semicirculi DFGH, EIKL, erit hic maior illo.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
