# Rosa Ursina 497

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, NVCLEVS MACVLARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/497
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/497

NVCLEVS MACVLARVM sularium. CAP. XI. TON omnes, sed quaedam & satis multae Maculę solares, praesertim maiores, in meditullio sui ita peculiari quodam modo 10 nigrescunt apparenter, vt prae nigrore interdum quodammodo nitere videantur. mig Hunc ego nigrorem, seu potius massam nigrore hoc imbutam, voco Nu 15 cleum Maculę, propterea quod in medio ipsius plerumque oriatur. Pro cuius meliore intelligentia notanda sunt sequentia Primum, Multae Maculae sunt, quę 20 torum Solem vt ante dixis pertranseunt absque vllo nucleo, & sunt caliginis diuersae iuxta ea, quae paullo ante dixi. Secundum, Multae sunt, quae vna cum nucleo Solem ingrediuntur, peram 2. bulant & exeunt vna cum eodem, & quando hoc fit, nucleus ad horizontem solarem vna cum reliquo Maculę corpore gracilescit; imo fere solus spectatur, euanescente nonnihil reliquo tenuiore corpore lucis circumfusae copia. Tertium, Multę Maculę in Sole primum post superatum horizontem acquirunt nucleum, & euehunt. Quartum, Multae Maculę in Sole illatum supra horizontem nucleum auttunt, priusquam ad occasum pertingant. Quintum, Multę Maculae absque nucleo astronomicè ortę, eundem in 40 Sole aequirunt, & vicissim amittunt, astronomiceque absque eodem denuo occidunt. Sextum. Multę Maculę in Sole physicè absque nucleo ortę, acquisitum nu 45 cleum exportant. Septimum, Multae Maculae vna cum nucleo in Solem astronomicè illato, pliysicè occumbunt. Octauum, Multae Maculę vna cum 56 suo nucleo physice in Sole oriuntur & occumbunt. Nonum, Nullum hactenus nucleum simul cum Macula physicè nascentem animaduerti, sed semper prius aliquid 35

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
