Latin
NVCLEVS MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 498
Unproofread scanNot analysed yet
Cap. XL. II. 1 Maculę inueni; &nullam Maculam physicè occumbentem deprehendi, quin sensim prius defecisset nucleus, Decimum, Quaedam Maculae à natiuitate sua statim fere &paruę quidem peperere nucleos, quędam magnae primum &satis adultę. Vndecimum. Tametsi non facile sit videre magnam aliquam Maculam sine nucleo, nihilominus tamen hęc affectio non est ita propria magnarum Macularum, vt paruę ijs omnino destituantur. Paruae itaque Maculae sępenumero ęquabiles sunt atque nucleis carent, multę tamen nihilominus multoties suos etiam gestant &circumferunt nucleos minimos. Duodecimum, Nuclei magnitudine sunt varij, &magna quandoque Macula paruum, parua etiam satis magnum habet. Decimumtertium, Nuclei sensim è paruis magni, &eodem modo è magnis fiunt parui, alius tamen alio citius crescit &decrescit, pro duratione &augmento Maculę. nam plerumque qui nun diu durant, citissime augescunt &minuuntur, qui vero sensim grandescunt, diutius etiam consistunt. Decimum quartum, Varia est Nucleorum in obscuritate appareus intensio. Quidam enim nigrorem intensissimum &quasi attorem carbonis referunt; quidam aliquid albi seu cinericij coloris inspersum exhibent. Decimumquintum, Nuclei nigri plerumque a circumstante caligine ita distincti apparent, vt margines quasi distinctos repręsentent; qui vero subalbicant, suum colorem sensim remittunt vt cum circumiecta materia molliter mixti conformentur, continuique nun contigui videantur, de qua re, etiam superius monui. Decimumsextum, Nuclei non semper consistunt praecisè in medio su Maculę, id quod etiam ante dixi, sed ad latera subinde declinant, &maiorum Macularum molem reliquam in occasum fere semper pręuergunt parte perimetri sui occidentali, trahentequodammodo post se reliquam e rem Maculę massam; quam Par chonbus non berger in suis obseruat nebulam, reinscite, solet gocfert, Vualearum