Latin
QVALISNAM MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 503
Unproofread scanNot analysed yet
&nubes, &obiecta quaeuis, vt arbotas, turres, columnae, globi turrium na, si à Sole per Telioscopium proijciantur in chartam, faciunt quidem vmbras nigras, sine vllo propriorum colorum discrimine, instar Macularum: vmbras tamen meras, in obiectis illis non esse, sed colorum verorum species in chartam deferri, &ratio &oculus videt, vt planum fit in speciebus per foramen paruum vel lentem conuexam in obscuram cameram immissis, quae maioris lucis praesentia fuscantur, si solae immittantur, picturam obiectorum furis positorum pulcherrimam repraesentant. Igitur cum caetera circa Maculas similiter eueniant; non est dubitandum, obscuritatem ipsarum apparentem veris coloribus accensendam esse, DVBIV M V.