# Rosa Ursina 503

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, QVALISNAM MACVLARVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/503
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/503

& nubes, & obiecta quaeuis, vt arbotas, turres, columnae, globi turrium na, si à Sole per Telioscopium proijciantur in chartam, faciunt quidem vmbras nigras, sine vllo propriorum colorum discrimine, instar Macularum: vmbras tamen meras, in obiectis illis non esse, sed colorum verorum species in chartam deferri, & ratio & oculus videt, vt planum fit in speciebus per foramen paruum vel lentem conuexam in obscuram cameram immissis, quae maioris lucis praesentia fuscantur, si solae immittantur, picturam obiectorum furis positorum pulcherrimam repraesentant. Igitur cum caetera circa Maculas similiter eueniant; non est dubitandum, obscuritatem ipsarum apparentem veris coloribus accensendam esse, DVBIV M V.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
