# Rosa Ursina 51

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, Cap. C. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/51
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/51

Cap. C. X. II. Qui rursus est error tam glorioso Astranomo, diuinitusque prae reliquis priuilegiato nimis probrosus. Itaque cùm in vno & eodem paralelo prodeat ex praxi Censorina umbitus quandoque iusto maior, quandoque iusto minor; si in allaris exemplis comparationem instituamus, inueniemus extremorum DFH, & MNO, distanias esse in duratione horarum vigintiquatuor, in magnitudine graduum sexdecim plus minus. Qui errores in rebus Astronomicis vbi de minutis contenditur inter doctos, veniam nullam vnquam merentur, in eo praesertim, qui hac nostra aetate sese solum & vnicum omnium coelestium quitatum Inuentorem, & Doctorem omniscium venditat. Ad cursum bhb quod attinet, fuit iste quidem sensu ferme rectilineus, ideoque cum arcu quem in parallelo decurrit coincidens, nihilominus tamen propter refractionem à lentibus caussatam, in periodicam Macularum conuersionem, non tutò deducens: prout suis libris & locis fusè ostenditur. Nunc ex hisce strictim decursis (nam sexcenta prudens transilio, sagaci Lectori facilè eruenda) deducamus quaedam. COROLLARIA. RIMVM, Censor in assignanda vnius periodicę reuolutionis mora, staruit dies plerumque rigintinouem, nam dimidio de dit ordinarie dies quatuordecim & semis: cuius duplum facit dies vigintinouem. Huius autem erroris sunt tres luculentae caussit. Prima, Quia ipse assumpsit in examen cursus Macularum A, & B, qui fuêre segmenta semicirculo maiora. Secunda, Quia exposuit illos per Circuli Solaris chordas, cursus punctum centro proximum, tangentes, quae chordae sunt multo maiores vera cursus diametro &c. Tertia, Quia assumpsit distantiam diurnam centro vicinam pro mensura, quae respectu diametri refractae atque nimium protensae, subtendit arcus nimis paruos, cùm ipsa iuxta centrum sensibili refractione careat, ideoque minor sit, quam aliae Corollar. 2. Errores OF sorini pro temporum Prione crescum Coroll. 3. Quo tempore, & in quia Solis plaga Censor excessu vel defectu erret. Coroll. 4. Pleraeque demorationes Sansoris contra Apelle in Historia productae sumi pseudo graphae, & ona litura corriguntur. Coroll. 5. Quae Cesur in 3. epist. cum tra Apellem affert, sumi iusce cum priorib.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
