Latin
Cap. C. X
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 53
Unproofread scanNot analysed yet
TERTIVM, A Decembri ad lunium vsque, Macularum Borealium cursus apparentes semper inuenientur minores iusto, Australium semper maioes. A Iunio verò ad Decembrem, curricula Macularum Borealia semper eruentur iustis maiora; Australia minora, secundum viam Censorinam. QVARTVM, Et quia ex hisce iquido constat Censorem apparentem Macularum motum ignorauisse, &falsum finxisse; patet omnia ea quae in epistola secunda, &alibi passim, prae41. &c. ad finem ferme dispurat, &hisce falsis fundamentis superstruit nania, falsa, nulla, erroribus plena, pscudographa, atque paralogistica esse, vnaque litura emendari. QUINTVM, Pari modo omnia quę Ceusor epistola tertia à pagina centelima decimatertia, vsque ad paginam centesimam trigesimam secundam de motu, oco, &duratione motus Macularum, contra Apellem fusissimè disputat, &nonnullis in medium adductis pseudographijs demonstrare conatur, aut falacia sunt &sophismaris plena, aut ex falsis suppositionibus, falla, vel certè ad rem aliena concludunt. Nam Censor ex hac sua praxi, &Maculas exponendi ratione, inaequalitatem morae nolens volens admitret, aut certe sciens vidensque situs &loca Macularum 50 obseruata adulterabit: &nihilominus tamen veritatem Phaenomeni, non eludet, multo minus illidet. Nam quod ipse ad suas exorbitantias, &proprias Macularum alteratiunculas confugiat, non est; 55 II. hinc enim SEXTVM, Ego deduco Corollarium.