# Rosa Ursina 53

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, Cap. C. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/53

TERTIVM, A Decembri ad lunium vsque, Macularum Borealium cursus apparentes semper inuenientur minores iusto, Australium semper maioes. A Iunio verò ad Decembrem, curricula Macularum Borealia semper eruentur iustis maiora; Australia minora, secundum viam Censorinam. QVARTVM, Et quia ex hisce iquido constat Censorem apparentem Macularum motum ignorauisse, & falsum finxisse; patet omnia ea quae in epistola secunda, & alibi passim, prae41. &c. ad finem ferme dispurat, & hisce falsis fundamentis superstruit nania, falsa, nulla, erroribus plena, pscudographa, atque paralogistica esse, vnaque litura emendari. QUINTVM, Pari modo omnia quę Ceusor epistola tertia à pagina centelima decimatertia, vsque ad paginam centesimam trigesimam secundam de motu, oco, & duratione motus Macularum, contra Apellem fusissimè disputat, & nonnullis in medium adductis pseudographijs demonstrare conatur, aut falacia sunt & sophismaris plena, aut ex falsis suppositionibus, falla, vel certè ad rem aliena concludunt. Nam Censor ex hac sua praxi, & Maculas exponendi ratione, inaequalitatem morae nolens volens admitret, aut certe sciens vidensque situs & loca Macularum 50 obseruata adulterabit: & nihilominus tamen veritatem Phaenomeni, non eludet, multo minus illidet. Nam quod ipse ad suas exorbitantias, & proprias Macularum alteratiunculas confugiat, non est; 55 II. hinc enim SEXTVM, Ego deduco Corollarium.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
