Latin
DE MACVLARVM SOLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 531
Unproofread scanNot analysed yet
Porro plurimas Maculas in nimis magna à Solis centro remotione exorituras, ex data vnius sensibili excentricitate, inde constat; quod tota Maculae excentricae sphaera sit excentrica &impenetrabilis, Dato ergo Maculam datam versari in perihelio, id est, puncto Soli vicinissimo; necesse est, aliam quampiam Maculam in Aphelio seu puncto opposito versantem, (id quod frequentissimum est dum vna oriente altera circa occasum versatur) à Sole nimis remotam incedere. Nam data vna sphaera excentrica, reliquae omnes circa ipsam etiam excentricae erunt, seclusa corporum penetratione, &c. in diuersis autem sphaeris non tantum Maculas sed &partes illarum singulas ferri, in hac sententia concedendum est. Motum porro hunc centralium partium fieri secundum circulos maximos, suadet propabiliter ipsa proportionalis Maculae circa centrum augmentatio &vicissim diminutio; quantus autem sit, &quam celer, diuinandum potius quam statuendum est. Etenim sensibilis extra Maculam portio, ab eadem discedens, vel ad eandem accedens, nulla visitur, este Phaenomeno, vnde accedentes vel recedentes per motum localem, oporret omnes esse simplices &extra sensum Continuari tamen oportet in suo circulo per centrum Maculae incedente, per quod cum incedat etiam alter circulus similiter simplicem portionem circumducens, ipsa communis in centro Maculae intersectio, seu potius conuentio, facit semper partem compositam &visibilem, Partis ergo centralis visibilis constitutio, est duarum aut plurium partium non spectabilium, sed simplicium illuc per motum localem communis collocatio, vt sic vna alteri superaddita, opacitatem augeat, &oculo conspicabilem reddat: &quia istae simplices partes in perpetuo transitu per motum localem versari ponuntur; necesse est, centrum Maculae cuiusuis idem quidem esse situ &positione, respectu Solis, non autem rem quae centrum Maculae per II.