# Rosa Ursina 533.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 533.1 to 533.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/533.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/533.1

Dicendum Quarto. Eadem Mucularum solarium per duras sphaeras circa Solem mobilei collectio Phaenomeno consentanea improbatur, ex inaequali carundem congregatione, in aequali statione, 10 & inaequali dissipatione. Nam aliquae celerrimè augescunt & valde amplificantur, aliquae tarde neque multum, aliquae veluti sibi aequales semper manent, &c. motus autem ce 15 leres & tardi, non sunt eiusdem sphaerae, caeteris paribus. Vnde fit Maculas diuersas colligi à diuersis sphaeris. ergo se totis diuersimodè à centro Solis aberunt; quod rursus praxis & experientia Phae 20 nomeni non patitur. Dicendum Quinto. Lecalis ista Macularum congregatio & dissipatio non consistus, propterea quod ipsarum eodem tempore intensio cum extensione; remissio 25 vero cum diminutione fias. Certum enim est ex assidua Phaenomeni obseruati praxi, Maculas nigre scentes augeris albescentes imminui, Quod si ipsę fierent, dicta particularum 30 comportatione, certum est ipsas ad nigredinis decrementum amplificatum; ad eiusdem augmentum, mole corporis apparente, imminutum iri. Quae cum falsa sint, persuasio ista vera esse non 3 5 potest. Sed haec ratio, etiam alibi tractata est. Dicendum Sexto. Si ex allegato partium concursus Maculae fiunt & augen tur, debent ipsae aqua circa Septentrionem 40 & Austrum fieri, atque circa ortum & orcasum. Nam ipsarum in omnem loci differentiam augmentatio & diminutio, requirit sphaeras & circulos quaquauer. 45 ius mobiles, & consequenter vbique partium simplicium concursus maculosos: hoc autem cum non fiat; patet neque motus istos per tales sphaeras accidere. Dicendum Septimo. Si daretur eiusmodi Macularum per circumpositus orbis mobiles duros generatio, daretur quoque Facularum per meram Solis tralurentiam. II. Nam sicut Maculae gignuntur interpositu & confluxu partium densarum, ita Faculae rararum occursu nascuntur: hoc autem impossibile esse, demonstraui in prioribus per sphaeram fluidam Soli circumdatam, ex qua omnia argumenta huc multo amplius applicantur, Et hoc solum argumentum dictas sphęras sufficientissime euerteret. Dicendum Octauo. Propter Maculat in medio Facularum enascentes, & augescentes tum intersione apparente, quam extensione; item propter crescentes simul circumlucentes faculas, fieri nequit, ut haec motu locali contingant.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
