Latin
533.5 to 533.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 533.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Nam partes Maculosae aut debuerunt per plagas Faculis luculentas transportari, id quod falsum est, fuissent enim animaduersae: aut supernè descenderunt in margines Maculae inclusae, &hoc non, quia orbes harum partium baiuli nec essent homocentrici ad Solem, nec extra eundem vndique, sed intrarent penetrando; aut tandem à centro Macuae inclusae, quaquauersus localis partium dilaratio fieret, &hoc non, quia augmentandi modus iste repugnat Phaenomeno, nam haec Maculae exsinuatio, meditullium eiusdem attenuaret &rarefaceret, cum contrarium semper euemar, crescente enim Maculae amplitudine, semper quoque crescit opacitas, testante Phaenomeno. Taceo nunc istos motus desiderare sphęras diuersas veluti infinitas, quae altitudinem seu profunditatem Maculae Phaenomeno intolerabilem efficerent. hinc ergo manifestum est, per motum localem, istiusmodi apparentiam defendi non posse: quod amplius elucescit, ex ipsarum Facularum circumstantium amplatione tam secundum locum quam lucem, nec enim ratio, neque mens capit, vnde per localem motum partes diaphanae illuc transferrentur, &quo Maculosae abirent. Confirmatur hoc idem per enatos &auctos intra suas Maculas subalbidas nucleos grandes, atros, quorum materia opaca transferri non potuit ad medium vndique, nisi peruasis extremis exterioribus, quod tamen reclamat Phęnomeno, tincta enim fuissent aliqua nigredine sensibili. Imo cum nuclei vndique ambiantur tenuiore illa massa, etiam versus nos circumflua, non apparet ne &ipse nugator à prudente Lectore ret quomodo augeri possit, non admiscensear: isthaec autem fusius aliquanto sa corporum penetratione, non igitur prosecutus sum, non quia materiae diista fiunt per solum motum localem &gnitas aut argumenti grauitas id postusphaerarum durarum circumpositionem.