Latin
LIBER I. Cap. X
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 54.16
Unproofread scanNot analysed yet
Quae igitur plurima tam laboriosa diquitione ad veram huius Phaenomeni con 10 titutionem spectantia Apelles habet, ilius sunt, &ab eo primo proposita. Quare Inuentorem Solaris Phaenomeni quem statuas tuum, ex praemissis, liberum esto, Lector amice, iudicium. Id vnum ego pro mea innocentia, &rei veritate inferam. Ergo Apelles suam Solaris Phaenomeni cognitionem à Censore ipsius egeno non didicit, non abstulit, neque post Censorem illius Inuentorem se fecit. Id quod erat demonstrandum contra Libripendem.