# Rosa Ursina 54.16

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, LIBER I. Cap. X. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.16
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.16

Quae igitur plurima tam laboriosa diquitione ad veram huius Phaenomeni con 10 titutionem spectantia Apelles habet, ilius sunt, & ab eo primo proposita. Quare Inuentorem Solaris Phaenomeni quem statuas tuum, ex praemissis, liberum esto, Lector amice, iudicium. Id vnum ego pro mea innocentia, & rei veritate inferam. Ergo Apelles suam Solaris Phaenomeni cognitionem à Censore ipsius egeno non didicit, non abstulit, neque post Censorem illius Inuentorem se fecit. Id quod erat demonstrandum contra Libripendem.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
