# Rosa Ursina 54.8

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, ABSOLVTIO APELLIS, FACTA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.8
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.8

Porro Apellem ex hoc capite Integrum vitae scelerisque purum, neque mentem rei alienae appetitione, neque manus contrectatione temeratas, sed innoxias gestare non tantùm praedicto Censoris iudicio, sed ex parte rei, sic demonstro. Apelles omnia quae in sua Tabula pro posuit, ea ad Marcum Velserum amicitia priuata non animo edendi misit, nihil cogitans aut sciens de quoquam altero, contra quenquam nihil scribens, prout psum sibi velut aduersantem ridicule producit Censor, sed suam Tabulam vna continua tela pertexens, vti clarè patet ex ipsius epistolarum continuato filo, 55 II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
