# Rosa Ursina 54.9-12

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 54.9 to 54.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/54.9

Cùm enim, vti in allatis exemplis demonstrauimus, ignorauerit motum Macularum apparentem, magnitudinem & durationem eiusdem; stationes, situs, & loca visa Macularum peruerterit; diametros falsas, periodos erroneas producerit: etiam motus veros & locos veos nescitos oportuit, vnde de substania physica earundem ex mente quoque Censoris quidquam certi astrui nequiuit. Quod si quidquam tamen prolixis suis excursibus attigit, id casu, non scienria diuinitus, si credere fas est, sibi infusa, euenisse certo cerrius est. Instabis de loco quin tu fateris inter essentialia huius Phaenomeni astronomicè tractandi Censorem pluribus demonstratiuè probauisse, illas habere maximam vicinitatem ad Solem, in quod licet Tabula vt primo proposita videretur inclinare, non tamen omnino ex professo aut satis constanter id ostendebat. Respondeo: Accuratiorem de Loce disputationem atque decisionem examini obseruatorum atque obseruandorum exquisitiori ab Apelle fuisse studio reseruatam, prout saepius id inculcat in sua Tabula; neque id sine fructu aut grais egit, vt Rosa Vrsina docet, cùm hoc sit totius Phaenomeni caput principalissimum, sine quo nihil, ex quo vnico omnia, quę ad substantiam rei pertinent, decidi queant. Censorem autem, licet pro veritate laborasse videatur, malè suis eam fulciuisse pseudographicis schemarismis; quibus Maculę è locis proprijs in aliena transferuntur; ex sitibus inclinatis in parallelos ordinantur; ex incessibus arcuatis ad rectos detorquentur; ex itineribus breuioribus in longiora, ex inaequalibus ad aequalia violenter coguntur. Vnde nihil penitus de vero illarum loco, ex hisce elicere valeas: sed eas à Sole aequè citò ex eius fundamentis amoueas, atque adiungas. Cùm igitur Solis Phaenomenon è duobus potissimùm confletur; ex Maculis & Faculis primarijs, ex ijsdem secundarijs; de hisce, sicut nihil scripsit in sua Historia Censor, ita nihil penitus sciuisse credendus est, alioquin rem tantam pręte 55 II. rire, boni Historici non est; praesertim cùm ex ijs girario Solis, sphaericitas eiusdem, Locus Macularum & Facularum in superficie Solari longè efficacissimè demonstrentur, & reliquis non omnino ita liquido habeantur. De prioribus multa verba facit Censor, sed verba. nam rem, oleum, operamque perdit.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
