# Rosa Ursina 55.1-3

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 55.1 to 55.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/55.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/55.1

quarum postrema semper sibi mutuas manus porrigunt, totamque suam scriptionem, praeter vnicam epistolam sextam & vltimam in qua tamen noui nihil artulit, priora tantum stabiliuit) omniaque ea quae subreptitia facit. Censor multis ante mensibus componendo absoluit, quam Censor de huius rei conscriptione quidquam cogicarer, quippe qui ingenuè saepe confitetur, se suam, Velseri instigatione sententiam tanquam Censuram super Apellis Tabulam promere &c. Sed etiam typo publico eundem anno integro anteuertit. Itaque euidens est, Apellem sua quaecun que Censori conformia protulit, ab ipso tamen Censore nullo modo traducere potuisse, & hoc est vnum. Caetera verò quae nunc idem Apelles per tot annos animaduersionibus continuis stabilita adducit, ab eodem Censore non habet; tot eruditis & oculatis testibus, in quorum conspectu Apelles sua palam elaborauit: tum quia pleraque contra opiniones seu potiùs errores Censoris tendunt, quos tot lapsis annis sine dubio Censor deprehendisset, si obseruandi assiduitate, atque obseruata ordinandi scientia praedius, & studio deditus fuisset; hoc autem ub eo ignorarum & intermissum inde satis colligo, quòd in Libripende suae Historig litteras de Maculis adhuc tanquam verissimas agnoscat, & Apellem opinio num impossibilium redarguat, suamque circa motum Solis, & Macularum, haesirationem &c. clarè patefaciat, quam deponere potuisset, si in obseruando sedulus, in rimando accuratus, in ordinando peritus fuisset. Itaque ea quae nunc prodit Apelles in sua continuata Tabula, Rosaque Vrsina, nulla ratione à Censore transumpsit, sed neque primorum quidquam. Igitur à Censore accepit omnino nihil An autem Censor nihil ab Apelle, relinquo cuiuslibet arbitrio: certè de sede prioritatis, & ex possessione Apellem occultis cuniculis & scriptione captiosa deturbare conatur, Lectoremque Candidum in fraudem deducere. Relegamus textum, videamus technam. Epistola tertia pag. 113. sic conti"nuat priora. e gia si vede quanti particolari, è mette in questa seconda scrittura, non osseruati ancora nella prima.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
