Latin
SIVE SOLIS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 553
Unproofread scanNot analysed yet
SIVE SOLIS Libri Quarti Pars secunda &vltima Summarium. FFERT haec pars Libri Quarti &Operis mei vltima, Primo de Motu Macularum &Facularum solarium Theoriam, eamque rudem quidem verbis, sed tamen solidam &fundatam rebus, atque ex ipsis Phaenomeni motibus haustam: oportet enim serium obseruatorem naturam sequi, non anteuertere. Secundo. Zonam seu viam Macularum Regiam perstringit, &ipsius caussas indicat. Tertio. Apparentem Solis arcum in circulo ipsius maximo, &quanto is minor sit arcu latente, aperit: de magnitudine item diametri solaris tam visae quam verae indaganda atque determinanda multa noua &scitu digna passim affert. Quarto. Phaenomeni solaris naturam mirificam; aetatem perennem; caussas effectusque nobiles, atque ex ijs veritates eximias, praestantesque vtilitates commonstrat, Quinto. De luce item &colore huius Phaenomeni selecta quaedam &hactenus non tacta documenta necnon experimenta producit Sexto. Edocet quid ex his atque alijs nouitatibus caelestibus ab aliquibus pro Solis, astrorum &caeli natura ignea; quid pro eorundem corruptibilitate; quid denique pro fluida caeli substantia, iuxta mentem Sanctorum Patrum, conformiter Scripturae atque Interpraetibus sacris, atque secundum omnigenam Litteratorum doctrinam, concludatur: in quorum proinde &tuam, Lector amice, gratiam, easdem auctoritates, laboriose collectas, &in ordinem digestas ex ipsis fontibus ad verbum fideliter propono, &sic tandem opus meum finio, ROSAMQ hanc VRSINAM difficili atque diuturno partu nouissime editam, oculis, manibus &naribus tuis trado: quam arbitratu tuo perlustrabis, contrectabis, odoraberis. Quod si ex cultura mea parum voluptatis, ex admirabili certe Dei structura plurimum inuenies in ROSETO hoc gratiarum &amaenitatis. Romae in Domo Professa, pridie Idib. Nouemb. MDCXXVIII. PHAE