# Rosa Ursina 553

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, SIVE SOLIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/553
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/553

SIVE SOLIS Libri Quarti Pars secunda & vltima Summarium. FFERT haec pars Libri Quarti & Operis mei vltima, Primo de Motu Macularum & Facularum solarium Theoriam, eamque rudem quidem verbis, sed tamen solidam & fundatam rebus, atque ex ipsis Phaenomeni motibus haustam: oportet enim serium obseruatorem naturam sequi, non anteuertere. Secundo. Zonam seu viam Macularum Regiam perstringit, & ipsius caussas indicat. Tertio. Apparentem Solis arcum in circulo ipsius maximo, & quanto is minor sit arcu latente, aperit: de magnitudine item diametri solaris tam visae quam verae indaganda atque determinanda multa noua & scitu digna passim affert. Quarto. Phaenomeni solaris naturam mirificam; aetatem perennem; caussas effectusque nobiles, atque ex ijs veritates eximias, praestantesque vtilitates commonstrat, Quinto. De luce item & colore huius Phaenomeni selecta quaedam & hactenus non tacta documenta necnon experimenta producit Sexto. Edocet quid ex his atque alijs nouitatibus caelestibus ab aliquibus pro Solis, astrorum & caeli natura ignea; quid pro eorundem corruptibilitate; quid denique pro fluida caeli substantia, iuxta mentem Sanctorum Patrum, conformiter Scripturae atque Interpraetibus sacris, atque secundum omnigenam Litteratorum doctrinam, concludatur: in quorum proinde & tuam, Lector amice, gratiam, easdem auctoritates, laboriose collectas, & in ordinem digestas ex ipsis fontibus ad verbum fideliter propono, & sic tandem opus meum finio, ROSAMQ hanc VRSINAM difficili atque diuturno partu nouissime editam, oculis, manibus & naribus tuis trado: quam arbitratu tuo perlustrabis, contrectabis, odoraberis. Quod si ex cultura mea parum voluptatis, ex admirabili certe Dei structura plurimum inuenies in ROSETO hoc gratiarum & amaenitatis. Romae in Domo Professa, pridie Idib. Nouemb. MDCXXVIII. PHAE

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
