# Rosa Ursina 58

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, INTER SCRIPTAS AB APELLE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/58

Faxit Deus, vt sicut haec coepimus, ita in gloriam Nominis sui, feliciter prosequamur, finiamusque. En concatenatas mutuis retinaculis epistolas. Dies diei verbum, & Nox nocti indicat scientiam. Epistola Apellis sexta, & vltima anno 1612, 25. Iulij conscripta, pag. 48. circa medium haec habentur. Suspicari cogor, contra quàm multi opinantur, corpora ista vix nasci, & interire pos"se &c. quae tamen ita omnia dixerim, non vt a sententia hac, in aliam abi"re non velim aut non possim, si ipsa rei "veritas in aliam nos deduxerit. Vsita"tiora autem sequimur hactenus, & à 25 " philosophis magis recepta. Et pag. 49. Quid inde fiat facilè vides, has videlicet vmbras in Sole non inesse, nisi Solem mari mutabiliorem velis statuere. "Et pag. 50. circa medium. De istis ve"rò duobus, corpora haec tenuia esse, "at permanentia siue stellas non esse, "Astronomi certant, & adhuc sub iudi"ce lis est: sicut lis esse ampliùs vix pootest, an inaequaliter moueantur, cùm "tam saepe id modo deprehenderim &c. Et pag. 53. Tandem vt litterarum fi"nem faciam, siue Maculas has in Sole, "siue extra eundem, siue generabiles statuamus siue non, siue nubes dica"mus siue non, quae omnia adhuc vacillant; illud certè consequens videtur, "secundum communem Astronomo"rum sententiam, duritiem & hanc coe"lorum constitutionem stare non posse. 45 "& ad finem epistolae. Atque hoc prin"rum omnium complementum Tuae "Amplitudini lubens communicaui &c. nam reliqua omnia, quae in prima Tabula exposui, sibi constant. In vnico 50 adhuc haeremus, vtrum corpora haec "generentur & intereant, an verò aeternent: quod dum ea quae hominis est, " aut esse potest industria, & sagacitate "inquirimus, tu interim Vir Amplissimè 55 II. 1 hisce sufficienter reuentilatis fruere. Ex his igitur euidens est. Primò Apellem continuò quodam tractu ita suam pinxisse Tabulam, vt semper vnum ab altero penderet, & prima postremis deferrent. Secundò Decisa absolutè non multa. dubie hypothericè & ex aliorum sensu & mente allata nonnulla.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
