Latin
DE SOLIS, ET MACVLARVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 585
Unproofread scanNot analysed yet
Demonstrato enim, quanta sit ea solaris superficiei portio, in data aliqua certa mensura, quam Macula aliqua aut Facula insidet, ostendo pariter superficiem Maculae aut Fa 10 culae tantam minimum ad mitti debere, cum ipsa ex parte rei maior sit. Constat septimo. Tam Maculas quam Faculas, ex ijs quae tribus libris passim adduxi, non esse opticas deceptiones, aut fallaces apparentias, sensusve ludificationes inanes, sed veras physicas apparentias, adeoq. substantias corporeas in quibus trina dimensio reperiatur, longitudinis, latitudinis atque profunditaris: &quanquam haec vltima indagatu atque declaratu difficilis admodum existat, latitudo tamen atque longitudo vera ad certam aliquam assumptam mensuram vtcunque assignari potest ex data magnitudine apparente, quam dari per obseruationes certum est, vt mox indicabimus. Longitudines autem siue lineas tres praecipue in praesenti negotio inquiremus. Diametrum videlicet siue 30 semidiametrum Maculae tam secundum longitudinem, quam secundum latitudinem, tum arcum cuius ipsa in circulo Solis maximo vel sinus rectus vel chorda est; &tandem sinum versum. ex hi 35 sce enim &litudo superficialis, &profunditas ex parte videtur posse in