# Rosa Ursina 60

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PVNCTVM TERTIVM IN QVO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/60

At vero inter illud idem Subit opinari; & inter corollarium primum in quo Apelles expresse scribus hisce verbis, Has "Maculat à Sole non multum recedere: quantum interest temporis? Non annu, non mensis, non hebdomas, non dies, non hora, fortassis vix decem scrupuli vnius horae; quia eodem tempore, epistola eadem Apelles scripsit vtrumque, calamo eodem, in charta eadem, & prius quidem hoc, Has Maculus à Sole non multum re"cedere; posterius istud ante finem. Subit opinari à Sole vsque ad Mercurium, & Venerem in distantia & proportione debita, versari errores quamplurimos, è quibus nobis soli ij innotescant, qui "Solem motu suo incurrant. Si igitur Apelles idcirco arguitur quod Olim, id est hic in epistola tertia ad finem Maculas multum remouerit a Sole, Censoris iudicio, & easdem racitè ad eundem, Nunc in epistola quarta velut admouerit; mulrò magis culpandus est, quod in idem delictum cadat in hac vnica epistola; vbi Ante, seu Olim, Corollario nimirum primo. Ait has Maculas à Sole non multum reredere, deinde circa finem easdem, Nume, ab eodem multum, & quidem in diuersis circulis remoueat inter Solem, Mercurium & Venerem: Haec inquam magis obijcienda fuissent: quia hic Apelles affirmat breuem distantiam, ibi longam tantum tacet. Sed illud Stimò gia; & hoc Ma Horn &c. in vnicam epistoJam non videbantur quadrare; ideoque dissimulata sunt. Sed hinc cuniculi parent & erubescunt Censoris. Quod vbi tam breue aut nul um intercurrit tempus audet adhibere vocabula. Olim, & Nunc &c. Sed haec omnia facta sunt ad fallendum sincerum Lectorem. Nunc ad antirhescon istarum veritatem, & erraturum Apellaeorum deformitatem inspiciendam accedamus "Ait Censor. Et nunc apparet, quot par„ ticularia ipse ponat in hisce secundis " litteris, etiam non obseruata in litteris " primis. Lubet in primis interrogare ex Censore, vnde nam illi innotescat, vel vnde appareat, Ea quae Apelles ponit hic recensita particularia, in secundis litteris, non esse obseruata in primis? II.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
