# Rosa Ursina 601.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 601.1 to 601.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/601.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/601.1

SOLIS GYRATIO. Primus est localis, quo Sol singulis icenis septimis diebus circiter, vnam circa centrum proprium reuolutionem conficit, & huius conuersionis benefitio, quidquid lucis, quidquid virtutis radiosae continet, successiue tam in tertam, quam vniuersum caelum adeoque sidera singula abundantissime effundit; 10 & hanc quidem Solis circuitionem in terrae praesertim gratiam à Conditore esse Soli inditam, videtur ex hoc pateres quod ipsa non sit simplex, sed composita ex annua circumductione axis mobilis, circa quem prior motus describitur, quo fit vt Sol circa summitatem borealem, & depressionem australem, versus terram annuat sex mensium tem pore, & abnuat ab eadem, vicissitudi 20 naria polorum, & axium mobilium apparitione supra horizontem solarem, & occultatione infra eundem, vti satis ostensum est ex obseruato Phaenomeno passim, & singulariter in Theoria. Hanc igitur Solis vertiginosam librationem Circellorum polarium beneficio ad vtilitatem quoque molis terrenae fieri, arbitror inter peritos controuerum vix iri. Quod si dies vnius anni tre- 30 centi sexaginta per 27. diuidamus, inueniemus totius Vniuersi lustrationes solares futuras vno anno tredecim, & semis. Et quia terrestris superficies ex hoc capite semper alia & alia luce solari irrigabitur, ita alia aliaque virtute solari haud dubiè imbuetur. Quod si quis contendat hunc motum ad Solis ipsius conseruationem ab Auctore Deo ipsi potissimum attributum, & quodammodo naturalem esse; huic ego nihilominus aurem vellico, & in mentem reuoco, Solem ipsum propter terram quoque illustrandam, vegetandam, & veluti animandam esse fac tum, vnde consequens est, quidquid est propter Solem, esse etiam propter terram. ex quo mirifica Phaenomeni huius excellentia emergit. Posset autem diuina prouidentia Solem facile conseruare absque hac ipsius rotatione, radios autem directos, & virtutem hemisphęrij solaris auersi immediatam, ad nos conuertere non potest, abique motu tali. II. Motus ad Quantitatem. Secundus Solis, seu potius Phaeno-Motus quameni solaris motus est augmentatio, & qui diminutio, imo nouae Macularum. Vm in Sole inuenitur, inbrarum, & Facularum apparitiones, atferiora muque disparitiones, itemque perpetua tat. ngurarum variationes, mutuae coniuntiones & separationes; quibus rebus Sosis speciem incredibiliter variari, quis non videt?

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
