# Rosa Ursina 61.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 61.1 to 61.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/61.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/61.1

Dicet fortassis ex eo hoc sciri, quòd Apelles illa non posuit in litteris primis, & enumerauit in secundis: videamus vim argumenti in forma Syllogismi. Quaecunque Apelles non posuit vel non annotauit in litteris primis, illa non obseruauit in ijsdem Sed multa particularia allata in secundis, non posuit vel annotauit in literis pri nis, ergo illa non obseruauit in ijsdem. Antequam in forma ad argumentum respondeam, aduerte Lector. Primò aliud esse hoc loco, aliquid in litteris ponere aliud obseruare. Illud enim significat rem obseruatam scripto declarare hoc vel scripro, vel obseruationis designatione aliqua illam continere. Porro cùm Phaenomenon aliquod tractant Mathematici, plerumque duobus modis loquuntur, pictua & scriptura. Etiamsi igitur Apelles multas huius Phaenomeni quas vrget Cenor, proprietates non explicasset scriptura, lifficeret ob oculos posuisse pictura, & per hoc falsitatis satis redargueretur Censor. Nam pictura rem exhibere, vtique est illam obseruare. Quodsi Censor vult, prout illud totus elenchus hic alioquin gratis allatus, collineat, Apellem in primis litteris, hoc est, illo tempore, quo primas litteras conscripsit, non obseruasse, seu non intellexisse, atque animaduertisse, quae deinde in posterioribus describit vberius: sciar & argumentum nullam habere vim; & se Lectori fraudem, Apelli niuriam machinari. Sciuit enim & haec, & alia Apelles, quę tamen iniuria illorum temporum, nec scribere, nec eloqui in vulgus potuit. Et consequentia Censoris inutilis est, non scripsit, ergo nesciuit. Mali Logici est haec consequentia. Censori verò omne probum est, quidquid Apellem reprobat Secundò, Lubet sciscitari. Ecquidnam vitij huic facto Apellis inesset, etiamsi quaedam non obseruata in litteris primis, animaduertisset in secundis, & eadem Velsero consignata transmisisset? nunquid idcirco vel malè esset actum cum litteris primis, vel respuendae secundae, aut Apelles ranquam imperitus artifex ablegandus? niliis horum sequitur. Nemo nascitur Viridcirco secundae primis, & terrię curae sucredunt secundis, atque illis aliae, donec opus inchoatum, ad statum perfectum deducatur. Tamen ita fecit ipsemet Censor Ad syllogismum pro Censore sactum, respondetur in forma: & negatur Maior.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
