Latin
PHAENOMENI SOLARIS
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 613
Unproofread scanNot analysed yet
Videtur secundo nulla etiam ratione dicendum, hoc idem (Phaenome"non) sublunare fuisse, id quod fuse postea probat. Et p. 14. intra Solem &Lunam ipsum collocat, hisce verbis. Vt ergo iam Cometae locum prope verum statuamus: dicimus proba 10 "biliter Solem inter, ac Lunam illum "statui posse &c. Haec eadem confirmat Lotharius Sarsius in Libra Astronomica eodem anno 1619. Perusiae euulgata, pag. 20. &32. At vero 27. ita loquitur. Asserit praeterea Galilaeus Cometae "materiam non differre à materia illo"rum corpusculorum, quae circa Solem certa conuersione mouentur, ac 20 "vulgo solares Maculae nominantur. "Non abnuo: quin illud etiam addo, "eo tempore, quo visus est Cometa "nullam per mensem integrum huiusmodi inspectam perque raro postea in 25 "eodem sordes huiusmodi obseruatas.