# Rosa Ursina 613-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, DE SOLIS COLORE EX. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/613-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/613-2

DE SOLIS COLORE EX Phaenomeno solari per Telioscopium patefacto. CAP. XIV. Vplex est Solis color, is quem è luce, & is quem ex vmbris 35 seu Maculis praefert. Prior varie consideratur, vel Oculo libero, vel Telioscopio. Si libero visu, semper mixtus seu confusus ex parte rei nunquam limpidus & syncerus ad vi- 40 sum venit, cùm ob interpositionem Regionis vaporosae, quae lucem Solis diuersimode colorat, teste experientia tum admixtione specierum ex vmbris seu Maculis solaribus profluentium 45 quas tamen visus sub ratione vnius spetiei lucidae percipit, non discernendo ullam partium solarium in luce varietatem, praeualente nimirum luce, & vmbrificas Macularum imagines suffo 50 cante. Sol itaque visu libero spectatus, ordinarie pręter massam lucidam sensui nihil ingerit, nam quod maximae quandoque Maculae conspiciantur, id ex a 55 II. I spectu solo libero, in Solem certo referri non potest: vnde vt alium in Sole colorem, quam merae lucis, videamus, visumque esse iudicemus, & contra proteruum euincamus, praeter naturalem oculum, adhibendus est etiam artificiais Tubi Optici, siue Helioscopio placeat hoc luminosum sidus directo inrueri, siue Telioscopio in chartam deriuare, siue denique alijs modis, prout asibi docui, ipsum velis contemplari. Artificiosis ergo hisce Telioscopij peulis, acquires non tantum partium Solis lucidarum colores à non lucidarum coloribus secretos, sed & opacarum inter sese varie differentes. Omnes tamen & singulos ordinatos, inconfusos, neque cum alijs mixtos, si lentium debita dispositio adhibeatur, & Sol ita supra horizontem eleuatus consulatur, vt Armosphęrae terrestris refractionem & tinturam non sentiat. Posteriore ergo & artificioso Solis cernendi modo, amborum Solis colorum lucidi nimirum & obscuri aspectus distinctos nanciscimur, vt ex differentibus ipsorum qualitatibus iudicium philosophicum ferre valeamus. Tubo igitur optico ad Solem appli cato, Maculae exhibent similitudinem corporis Opaci, & coloris quasi nigri Faculae colorem defaecatae subalbescen ris flammae; reliqua Solis portio medium quendam colorem ostendit, non omnino luce depurata affulgentem, sed faeculenta quasi hebetudine adhuc renitentem, qualis liquefacti stanni aut lip plumbi apparet. Inter hunc & Macularum est medius Macularum secundariarum siue Vna brarum solarium color. Et hi quidem colores omnes ordinarie in Sole cernuntur tempore eodem, sed in diuersis singuli partibus: alibi enim sunt Maculae, alibi Faculae, alibi Vmbrae, alibi aequabiles Solis plagae &c. Existunt autem & visuntur quandoque in eodem Sole colores quidam alij extraordinarij, vel arearum, vel Iridum ex parte, vel denique variegari: de quibus in obseruationibus monui. Qui cum etiam alibi eodem tempore & loco Solis sint animaduersi, certum est, non fallaciam, sed veram ex obiecto apparentiam censendam esse. Quia II. que, cum vnum sine altero non possit Quia vero multi Sanctorum Patrum, videri vero.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
