# Rosa Ursina 613

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PHAENOMENI SOLARIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/613
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/613

Videtur secundo nulla etiam ratione dicendum, hoc idem (Phaenome"non) sublunare fuisse, id quod fuse postea probat. Et p. 14. intra Solem & Lunam ipsum collocat, hisce verbis. Vt ergo iam Cometae locum prope verum statuamus: dicimus proba 10 "biliter Solem inter, ac Lunam illum "statui posse &c. Haec eadem confirmat Lotharius Sarsius in Libra Astronomica eodem anno 1619. Perusiae euulgata, pag. 20. & 32. At vero 27. ita loquitur. Asserit praeterea Galilaeus Cometae "materiam non differre à materia illo"rum corpusculorum, quae circa Solem certa conuersione mouentur, ac 20 "vulgo solares Maculae nominantur. "Non abnuo: quin illud etiam addo, "eo tempore, quo visus est Cometa "nullam per mensem integrum huiusmodi inspectam perque raro postea in 25 " eodem sordes huiusmodi obseruatas.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
