Latin
615.5 to 615.7
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 615.5-7
Unproofread scanNot analysed yet
Si est adiaphanum, aut luce aliqua affectum, mutat. Constat ratione &experimentis: quia lux uci aut colori superueniens, illorum qualitatibus aliquatenus assimilatur, &dantur eius generis experientiae infinitae. Dubitatur septimo. An lux primigenia, caeteris omnibus paribus, minus luceat in corpore perfectè diaphano, aut simplici raro, quam in eodem perfecte simplici aut diaphano denso? Vt si sit lux vnius palmi cubici, &intensa &quattuor, occupetque palmum cubicum in corpore raro, eademque deinde lux in denso eiusdem rationis corpore occupet etiam vnum palmum cubicum; quęritur an sit mutatura colorem insitum? an illustrior apparitura in denso, quam in raro, Resolutio huius dubij pendet ex eo, An corpus simplex, aut perfectissimè liaphanum, si condensatur, aliquid ex perspicuitate amittat? &respondetur condensationis terminum non esse coiorem, corpusque simplex &perfecte diaphanum etiamsi in infinitum condensaretur, ex hoc tamen praecisè capite non futurum opacum aut minus diaphanum, Vnde ad factam dubitationem respondetur, Lucem primigeniam aeque extensam &intensam, non mutatum iri in raro ex denso, nec in denso ex raro positam, caeteris omnibus paribus. Dubitatur octauo. An lux primigeun in subiecto quocunque posita, subiecto condensato, vel rarefacta, caeteris omnibus paribus mutetur? Vt si sit subiectum luciLux alistra. a in corpore simplicissimo posiId satium colorem non mutat. Lux in mieto posita, tius coloribus sese acommodat. Resolutio DULV. Lu eodem modo se habebit. II.