Latin
COROLLARIVM
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 617
Unproofread scanNot analysed yet
CAP. XV. Er radium Solis non intelligo 10 vnam tantum alicuius puncti lucentis solaris directam, &linearem protensionem, sed etiam totius superficialis, &profundae, seu corporalis lucis extra solem propagatum splendorem. Ex omnibus enim his, id quod propositum est inuestigatur, &haec omnia Radij solaris nomine complector, Experientia, prima per Nudum immissio. 20 nis foramen, quam de Magnitudine Solis productam, hic ad propositum meum repeto &explico. Si Sol per minutissimum foramen immittatur, ad distantiam 10. 20. aut lurium palmorum, excipies ipsius imainem in chartam mundam, sed hisce proprietatibus praeditam. Primò, Tota imago Solis erit lucis valde tenuis, &obtulae. Secundus, lux tota erit claritatis difformis, intensioris in medio, remissioris in extremo; neque difformitas ista progredietur vniformiter, seu proportionaliter, sed ad tertiam diametri partem, verbi gratia, coextendetur circa cenrrum vndique fulgore satis magno, &ferme aequabili, postea incipiet satis praecipitanter obscurari, &furuescere. Tertiò, Figura huius imaginis est semper rotunda, nisi vel foramen non sit rotundum, &cum plano excipiente non in legitima distantia, vel Sol in vaporibus contractus. Quarto, Extremitas huius figurae nunquam est praecisa, aut munda, sed molliter lacera, vt si quis floccum niualem, aut lanam circulo expansam spe 50 ctaret; vel (melius fortasse) qualis esse solet perimeter albę nubeculae attenuatae, aut apex flammae in lucerna quietè ardentis, hunc apicem si in marginem circuli circumpositum imagineris, à 55