# Rosa Ursina 618.1-4

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, 618.1 to 618.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/618.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/618.1

Cap. XV. II. 1 centro versus exteriora porrectum, habebis imaginis solaris quoad asperatum limbum, aliquam similitudinem. Experimur huius exasperationis aliquid in confinio lucis, & vmbrae à Sole, & opaco corpore caussato; Illud enim confinium semper fluctuat, & nunquam terminum in aliquam mundam lineam desinentem ostendit. Simile quid exhibet tremula imago Solis per Telioscopium immissa in chartam, & à vaporibus intercisa. Quintò. Haec imago fiet sensibiliter maior, sed obscurior, à foramine minores minor, sed clarior à foramine maiore. Sextò, Quo majus foramen, hoc inibus fit mundior, quo minus hoc inaequalior. Septimò, Si locus sit penitus occlusus, ita vt alienae atque externae lucis nil penitus intret, & foramen physice minutissimum, imago Solis apparebit, sub ea magnitudine, sub qua potest, si vero alterius lucis vel parum ingrediatur in illam cameram, magnitudini imaginis aliquid decedet. Experientia hęc est certissima, quam à plurimis nunc annis, semper caeteris paribus, tenoris eiusdem reperi, quamque multis Viris doctissimis ostendi, eorum ergo, quae per ipsam experimur, quaeruntur caussae, Primò. Quare Sol immißus per minus foramen, apparet obscurior, quam transmissus per maius? Nunquid enim non totus Sol per foramen etiam minimum traijcitur? Si totus, ergo lux totius. Aeque ergo clarus per paruum, atque per foramen magnum. Sed aliter se res habet, si optice recte pensetur. Certum quidem est, totum Solem ad punctum quoduis vbicumque in terra assignarum accidere; sed certum iterum est, ad punctum assignatum, à puncto Solis quouis non posse duci nisi vnicam rectam lineam; vnde certum est, ex quouis Solis puncto ad datum aliud punctum, quoduis, non posse peruenire nisi radium vnum. Vnde quando argumentum fit à toto Sole per datum punctum traiecto ad lucem totius; concesso antecedente, negatur consequentia; Est enim fallacia à repraesentata quantitate, ad repraesenII. Secundò. Quare conui, solaris per mipraesent antem qualitatem.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
