Latin
SENTENTIA D. AVGVSTINI
Christoph Scheiner, Rosa Ursina 629
Unproofread scanNot analysed yet
secundum has comparationes, &alias quam plures. Sol, candor, &casal formalilor; &tria sunt vocabula, &tria uur calet. num. Quot hoc calet, &quod calet hoc candit: tria haec vocabula 20 res vna cognoscitur. Ita Pater, &Filius, &Spiritus sanctus, tres personae in Deitate vnum sunt, &indiuidua vnitas recte creditur. Haec S. Doctor. Neque dicas ipsum 25 istis exemplis docendi tantum caussa vsum esse, non quod ita se rem physice habere nutaret: Hoc enim esset grauem Sanctissimo Patri inurere notam, vt qui figmentis agnitis vt talibus vellet 30 abstrusus nostrae fidei articulos illustra re, &per inania commentaus haereticis obstruere; cum tamen ipse expresse fareatur, se ideo ista adducere, vt per creata Creator intelligatur. Euidens 3 gitur est, D. Augustinum, &homines illius aeui pro indubitata veritate habuisse, Solem tam esse calidum, quam videbant esse lucidum &mobilem; &calidum quidem non effectinè tantum 40 sed formaliter, atque adeo esse ignem. B. Petrus Damiani, qui anno Domini 1080. floruit in Sermone I. de Epiphania Domini, tom. 2. pag. 2. editionis Romanae, 1606. ita scribit. "In Stella, Fratres, quattuor principaliter ostenduntur. Stella enim igneae natura est, stella in se lucida est &clarasstella ex se radium emit"tit; stella in nocte lucet, &c. Stella, 50 "vt diximus, igneae naturae est. Haec ille. Si secundum hunc Patrem stella naturae igneae est, idque in genere de stella qualibet asserit, vtique multo amplius de Sole intelligendum. Quem 55. II. dum ab omni Macula immunem facit, vtique secundum quod libero visu &aspectu cognitus erat illis temporibus, accipiendus est.