# Rosa Ursina 629-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, PRO NATVRA SOLIS IGNEA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/629-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/629-2

PRO NATVRA SOLIS IGNEA, etiam ii citantur Scriptores, qui Solem quarto die ex nube ignea vel lucida creatum asserunt. CAP. XVIII. Raeterea, Quia multi sunt, qui Solem quidem ignem vel igneum esse expressis verbis non scrip serunt factum tamen vel perfectum, aut adauctum die quarto dixerunt, ex ea luce, quam primo die conditam, vel gnem, vel igneam qualitatem, nubem aut substantiam formamue agnouerunt, idcirco etiam hos, tanquam prima sententiae non dissimiles, huc inserere oportet. Nam qui dicit Lucem primaeuam à Deo creatam esse ignem, vel naturae igneae, aut nubem igneam vel lucidam naturam, aut simile corpus, ex eoque deinde depurato Solem conficit &c. is vtique id quod maximè ad nauram ignis spectat, in Solem transfert: hoc autem fecere plerique citati Auctores, cum pluribus alijs, mox refeeridis. Et vice versa, qui Solem natura igneum agnoscit, & praeter ipsum aliam caelestem primigeniam lucem non confiretur, is vtique eam quae die primo Mundum illustrauit, à Sole & à natura ignis non excludet. Igitur praeter auctores, paullo ante nominatos, qui Solem e nube ignea vel lucida, à Conditore effectum sacrae Scripturae (vt volunt) conuenienter tradiderunt, sunt isti. Magister Sententiarum. Comestor. Alexander Halensis. Borsauentura. Lyranus. Tostatus. Didymus. Apollinarius. Iacobus Billius Prunaeus. Fauet D. Thomas. Iuuencus PreIIIO VI sbyter Et quanquam me non fugit, aliquos nter hosce scriptores Solem nihilominus incorruptibilem statuisse, tamersi ex nube lucida ipsum conformauissent, si tamen Philosopiae Peripateticae & doctrinae Thomaeae conformiter insistere vellent, Doctrina D. Tho. ex Bungensi. apud Marti „ nengum Fart. 7. pag. Verba Diui Thomae. Notanda D. Thoma doctrina. D. Thomas fendentiam de Sole ignitae natura etia admittit.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
