# Rosa Ursina 64-2

Christoph Scheiner, Rosa Ursina, MACVLAE IN SOLE APPARENTES OBSERVATAE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/christoph-scheiner/rosa-ursina/64-2

Possem Matula instar Lularum apparere, etiamsi non issent corpors sphaerico praedita. Consor contra historicam veritatem seri psit: & quod priminaretur, falso adscripsit Apelis. Vnde si multum impetraret vis argumenti, obrineret plurimas Maculas sphaericas esse, non Omnes. Sed ad Lunulas constiuendas neque hoc requiritur, vt figuram sphaericam tam strictè & rigide sumamus, sufficit enim qualisqualis sphaericitas ad hanc Lunularum apparentiam constituendam. Itaque Documentum primum, epistolae quartae quod tale est, Maculae sphaericae ad visum sunt rarissimae, creberrimae mixtae, oblongae, polygonae; nihil penitus repugnat huic assertae apparitioni Macularum Lunari circa Soem; quia ad hunc aspectum constituendum, sufficiunt Maculae oblongę, dummodo aliquam sphaericitaris similitudinem praeseferant. Nihil ergo praeter rem dixit Apelles, nihil ad rem attulit Censor, dum ex apparentia Lunularum imperitè & contra historicam veritatem falso affirmat, Apellem existimasse. Omnes Maculas esse figurae sphericae id quod nunquam in mentem illi venit. Nimis hoc est alienum à veritate. Neque porro ad Lunę aut Sideris cuiuscunque constitutionem requiritur omnimoda sphaericitas. Luna non desineret esse Luna, etiamsi sphęroidalis esset. Neque Saturnus, Saturnus esse desijsset si oblongus perse uerasset. Sic ergo aliqualiter rotunda corpora tametsi non sphaerica, sed oblonga possent variationem Lunarem in splendore imitari, quamuis perfectè spherica non essent. Censor ergo Lectori fucum parat, dum Apelli tales nassas ponit. Oppositio secunda. Apelles in primis litteris putauit Maculas à Sele valde esse remotas; in secundis contentus est, vt eas tantisper à Sole ex imat, ut non multum distent &c. Primò, Apelles in primis epistolis nunquam dixit, neque opinatus est, Maculas à Sole multum esse dissitas. Neque ex loco quem pro se Censor adducit, id quod vult Censor, elicitur, audiamus textum. Subit opinari, à Sole vsque ad Mercu"rium & Venerem in distantia & propor"tione debita, versari Errones quam "plurimos, è quibus Nobis soli ij inno"tescant, qui Solem motu suo incur"rant &c. Tota difficultas est in duobus verbis, Subit opinari, quis sit illorum sensus; nimirum Vtrum sit idem, Subit opinari, quod lubet opinari, placet opinari, volo 55 dicere, opinor, sentio, existimo? An vero alia harum vocum sit vis, significatio, & sensus? Primo proposito modo, intellexit illa Censor, & sic contrarietatem obiecit Apelli. Prima significandi energia, quam attribuit Censor verbis hisce, Subit opinari, non inest. Neque enim subire apud Latinos aliud proprie significat, quam intrare, subingredi &c. Quemadmodum pleni sunt omnium Scriptorum libri. Deinde per Metaphoram & Translationem significat Subire, in memoriam venire, occurrere menti, cogitare. Id quod etiam omnes Classici Scriptores probant.

---

Christoph Scheiner, Rosa Ursina. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Rosa_Ursina.
